- CAMPTAULAE
- CAMPTAULAEmemorati Flav. Vopisco in Carino Imp. c. 19. Nam et neurobaten --- exhibuit et tichobaten --- item centum salpistas unô crepitu concinentes, et centum Camptaulas, choraulas centum:nonnullis sunt tibicines inflexae modulationis artifices, eo quod κάμπτειν Hesychius interpretatur καμπὰς εν τῇ ὠδῇ ποιεῖν, vocem inflectere modulando, sed hoc non proprium fuit unius generis tibicinum, verum omnium. Aliis placet, sic dictos esle a tibiarum figura, quasinflabant: et certum est, curvae tibiae genus olim quoddam notum fuisse, quae praecipue habebat locum in Bacchi sacris. Virg. l. 11. Aen. v. 737.Aut ubi curva choros indixit tibia Bacchi.Ad quem locum Servius, Curva tibia, inquit, Symphoniacorum. Bacchi autem ideo, quia apud Veteres ludi Theatrales non erant, nisi in honorem Liberi Patris. Verum πλαγίαυλον istam tibiam vocârunt Graeci, non κάπταυλον. Itaque Salmasius legi vult Cerataulae, qui cornicines erant, et recte hîc cum Salpistis, h. e. tubicinibus, iunguntur, vide eum ad loc. et hîc infra passim, inprimis in voce hac.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.